Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 28

Haec in Bethania.Duae sunt Bethaniae. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quae trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiae, quae gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quae natura ad hoc creata erat; ut legi naturae obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quae nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quae est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiae, quae est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
(* Traductions européennes)